Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Opera dogmatica...eretici pretesi riformati

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 914 -


Cap. II. Della differenza della penitenza e del battesimo.

15. Nel capo 2 si trattò della differenza del sacramento della penitenza e del battesimo, e si disse esser la penitenza differente dal battesimo ed esser necessaria a' caduti dopo il battesimo. Si disse ancora che nel battesimo si rimette la colpa e la pena: ma nella penitenza si rimette la colpa, la pena però non si rimette se non con molte lagrime e fatiche. Ecco le parole del concilio: Caeterum hoc sacramentum multis rationibus a baptismo differre dignoscitur; nam, praeterquamquod materia et forma... longissime dissidet, constat certe baptismi ministrum iudicem esse non oportere, cum ecclesia in neminem iudicium exerceat qui non prius in ipsam per baptismi ianuam fuerit ingressus. Quid enim mihi,


- 915 -


inquit apostolus, de iis qui foris sunt iudicare1 ? Secus est de domesticis fidei, quos Christus Dominus lavacro baptismi sui corporis membra semel efficit: nam hos, si se postea crimine aliquo contaminaverint, non iam repetito baptismo ablui, cum id in ecclesia catholica nulla ratione liceat, sed ante hoc tribunal tamquam reos sisti voluit, ut per sacerdotum sententiam non semel, sed quoties ab admissis peccatis ad ipsum poenitentes confugerint, possent liberari. Alius est praeterea baptismi, alius poenitentiae fructus; per baptismum enim, Christum induentes, nova prorsus in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes: ad quam tamen novitatem et integritatem per sacramentum poenitentiae sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exigente iustitia, pervenire nequaquam possumus; ut merito poenitentia laboriosus quidam baptismus a ss. patribus dictus fuerit. Est autem hoc sacramentum poenitentiae lapsis post baptismum ad salutem necessarium ut nondum regeneratis ipse baptismus.

16. A questo capo 2 corrisponde il can. 2, ove si disse: Si quis, sacramenta confundens, ipsum baptismum poenitentiae sacramentum esse dixerit, quasi haec duo sacramenta distincta non sint, atque ideo poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari, anathema sit.




1 - 1. Cor. 1.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 EuloTech