Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Istruzione e pratica pei confessori IntraText CT - Lettura del testo |
Punctum II. De actibus turpibus consummatis naturalibus.
11. De fornicatione.
12. An permittendae meretrices.
13. An fornicatio sponsorum sit diversae speciei.
14. De stupro.
15. De raptu.
16. De adulterio.
17. et 18. De incestu.
19. Si dispensati coeant etc.
20. ad 23. De sacrilegio.
11. I. De fornicatione. Fornicatio est coitus inter solutos ex mutuo consensu. Concubinatus autem non est aliud quam continuata fornicatio, habita uxorio modo in eadem vel alia domo. Quando vero concubinarii possint vel ne absolvi, vide quae dicentur infra de iis qui sunt in occasione proxima, cap. ult. punct. I. De poenis autem concubinariorum, et praesertim clericorum, vide9.
12. Dubitatur hic 1. An permittendae sint meretrices. Alii affirmant ex d. Thoma, quia plura graviora crimina alioquin evenirent. Sed probabilius alii negant, Navarr., Roncaglia, Guttierez, et alii, quia permittendo meretrices innumera peccata iam patrantur, et contra mala graviora non evitantur. Ceterum sedulo omnino advertendum, quod esto in magnis urbibus meretrices permitti possent, nunquam tamen permittendae in oppidis aut civitatibus parvis10.
13. Dubitatur 2. An fornicatio sponsorum diversam induat speciem peccati. Alii id affirmant de utroque sponso; alii tantum de sponsa; alii vero de utroque negant, ut Pontius, Sanchez., Laymann, Lugo, Salmant,., Trullench., Covar., Ledesma, Elbel, etc., quia uterque sponsus, licet se obliget ad matrimonium ineundum, neuter tamen aliquod
ius tradit in corpus suum, ita ut nequeat illo ad suum arbitrium uti sine alterius iniuria1.
14. II. De stupro. Stuprum est defloratio virginis ipsa invita, et ideo praeter fornicationis malitiam habet etiam iniustitiae. An autem virgine consentiente sit speciale peccatum. Affirmant Navarr., Azor., etc. Sed communius negant Less., Sanch., Bonac., Busemb., Salm., Barbosa, etc. Potest tamen aliunde esse specie diversum, nimirum ratione dedecoris familiae, moeroris parentum, aut rixarum2. Ad quid vero teneatur stuprator, vide dicenda de VII. praec. c. X. ex n. 91.
15. III. De raptu. Raptus committitur, cum abducitur foemina aut masculus libidinis causa, illata vi personae illius, vel iis quibus ipsa subest, nempe parentibus, aut tutoribus3. Ad quid autem teneatur raptor, vide de matrimonio cap. XVIII.
16. IV. De adulterio. Adulterium est copula habita cum persona coniugata, estque speciale peccatum iniustitiae, etiamsi adsit consensus mariti, ut ex propos. 50. damnata ab Innoc. XI., quia per adulterium irrogatur iniuria non solum ipsi, sed etiam proli, et generationi humanae. Hinc sentiunt Lugo, et Lessius4, quod in adulterio, dissentiente marito, duplex adest iniustitia; sed Viva5 cum Caiet et Turriano tenet, unicam tantum adesse iniustitiam contra bonum generationis, eo quod per adulterium infertur iniuria marito non ut personae privatae, sed ut marito: ac ideo ipsi spectat consulere prolis bono, cui nequit ipse cedere, sicut nequit quis consentire ut membrum ei ab altero mutiletur. Qui sodomitice cognoscit uxorem, ex communi sententia committit adulterium, et debet explicare, peccasse nefande cum propria uxore6. Ad quid autem teneantur adulteri, si proles ex adulterio nascitur; vide de restit. c. X. n. 98.
17. V. De incestu. Incestus est congressus cum consanguinea vel affine, ex copula licita usque ad quartum gradum, ex illicita usque ad secundum. Hic dubitatur 1. An incestus cum consanguinea differat specie ab incestu cum affine. Affirmant probabiliter Less., Salm., Ronc., Croix, etc., quia in consanguinitate vinculum est ab identitate sanguinis, in affinitate autem est a copula, unde diversa videtur difformitas. Alii vero, ut Sot., Caiet., Sanch., Lugo, etc. probabilius negant, quia uterque incestus ex eodem motivo pietatis vetatur; et consentit d. Thomas7 dicens: Eiusdem rationis inconvenientiam facit consanguinitas et affinitas. Omnes autem incestus inter affines ex communi sententia sunt eiusdem speciei, excepto incestu inter privignum et novercam, interque socerum et nurum8.
18. Dubitatur 2. An omnes incestus cum consanguineis sint eiusdem speciei. Tres sunt sententiae omnes probabiles. Prima cum Caiet., Pontio, Soto, Navarr., Castrop., etc., affirmat, excepto primo gradu in linea recta; quia (ut dicunt) commixtio coniugalis inter alios consanguineos tantum ab ecclesia est vetita, non vero a naturali iure, per quod specifica diversitas solummodo constituitur. Secunda sententia cum Suar., Vasq., Laym., etc., tenet, omnes gradus usque ad quartum speciem diversam incestus constituere, quia maior debetur reverentia proximiori gradui quam remotiori. Tertia demum cum Less., Lugo, Sanch., Salm., Ronc., etc., dicit, tantum primum gradum, tam vero in linea recta, quam in transversali, constituere diversam speciem; quia sentiunt commixtionem inter fratres et sorores ab ipsa natura esse vetitam9. Certum autem est, quod incestus inter cognatos sprituales, et legales (ratione scilicet adoptionis) sunt diversae speciei, quam inter consanguineos et affines10.
19. Dubitatur 3. An cognati, obtenta, et executa dispensatione ad matrimonium
ineundum, committant incestum si ante coniugium fornicentur. Adest duplex probabilis sententia. Alii communius negant, ut Sanch., Lugo, Caiet., Armilla, et Vega; quia, sublata prohibitione matrimonii, cessat ratio incestus. Alii vero, ut Maior., et Gallego, affirmant, quia impedimentum propinquitatis ablatum est tantum ad nuptias contrahendas, non autem ad fornicandum1.
20. VI. Se sacrilegio. Sacrilegium est, cum violantur sacra per actum venereum. Potest igitur sacrilegium committi circa personam, locum, et rem. Et I. circa personam fit, si quis peccat habens votum castitatis, vel cum habente illud. Hinc sacerdos peccans cum alia persona sacrata duplex committit sacrilegium. Contra vero religiosus qui est etiam sacerdos, castitatem laedendo, probabilius unum sacrilegium committit, tum quia sacerdos probabilius tantum ratione voti ordini sacro annexi tenetur ad castitatem (ut dictum in exam. ordin. n. 81): tum quia talis, etiamsi, teneretur ad castitatem ex solo praecepto ecclesiae, tamen adhuc contra religionem peccaret, cum ecclesia tantum ex motivo religionis castitatem praecipit2. Sacerdos autem inducens suo consilio laicum ad fornicandum, committit sacrilegium, si ex affectu ad libidinem inducit: secus si ex alio pravo fine3.
21. II. Circa locum, committit sacrilegium qui fornicatur in loco sacro, nempe infra ecclesiam, aut coemeterium, non autem in atrio ecclesiae, monasterio, aut oratorio privato non benedicto ab episcopo4. Dubitatur hic 1., an copula maritalis, aut occulta, habita in ecclesia, sit sacrilegium. Adest triplex probabilis sententia. Alii negant de maritali, ut Alensis, Pontius, Sa, etc. Alii negant de occulta, ut idem Pontius, Tolet. Vasq., Azor., etc. Alii vero communius et probabilius de utraque affirmant, quia per utramque irreverentia irrogatur ecclesiae, et ecclesia polluitur; tametsi, cum crimen sit occultum, non est obligatio a divinis officiis abstinere; ita Suar., Sanch., Les., Holz., Croix, Bonac., Salm. Attamen idem aa. merito excusant coniuges copulantes in ecclesia, si ipsi sint in morali necessitate, coeundi, puta si sint in periculo incontinentiae, vel si diu in ecclesia permanere debeant. Quomodo autem intelligendum illud diu, alii putant decem dies, alii vero probabilius mensem, aut saltem 20. dies; at si coniuges iudicent, per mensem esse in ecclesia mansuros, advertunt Sanch., Salmant., et alii, eos ab initio copulari posse5.
22. Dubitatur 2., an omnes actus externi impudici habiti in ecclesia, nempe tactus, aspectus, aut verba, sint sacrilegia, Negant Caiet., Navarr., Bonac., etc., eo quod tantum per seminis effusionem ecclesia polluatur. Sed probabilius affirmant Suar., Sanch., Molina, Salmant. etc., quia his actibus, licet non violetur ecclesia, tamen iam illi irrogatur irreverentia. Actus vero interni sive cogitationes non sunt sacrilegia, nisi sint de peccando externe in ecclesia6.
23. III. Circa rem demum committit sacrilegium, qui abutitur rebus sacris ad turpia. Idem dicendum de sacerdote qui turpiter peccat indutus ad missam, aut gestando eucharistiam, aut statim post communionem, v. gr. infra mediam horam7. Egimus de speciebus turpibus naturalibus, nunc de iis quae sunt contra naturam.