1 in principio creavit Deus caelum et terram
2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super
faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
4 et vidit Deus lucem quod esset bona et
divisit lucem ac tenebras
5 appellavitque lucem diem et tenebras
noctem factumque est vespere et mane dies unus
6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in
medio aquarum et dividat aquas ab aquis
7 et fecit Deus firmamentum divisitque
aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum
est ita
8 vocavitque Deus firmamentum caelum et
factum est vespere et mane dies secundus
9 dixit vero Deus congregentur aquae quae
sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
10 et vocavit Deus aridam terram
congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
11 et ait germinet terra herbam virentem et
facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius
semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
12 et protulit terra herbam virentem et
adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens
unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
13 factumque est vespere et mane dies
tertius
14 dixit autem Deus fiant luminaria in
firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies
et annos
15 ut luceant in firmamento caeli et
inluminent terram et factum est ita
16 fecitque Deus duo magna luminaria
luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
17 et posuit eas in firmamento caeli ut
lucerent super terram
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent
lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
19 et factum est vespere et mane dies quartus
20 dixit etiam Deus producant aquae reptile
animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam
viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne
volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
22 benedixitque eis dicens crescite et
multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
23 et factum est vespere et mane dies
quintus
24 dixit quoque Deus producat terra animam
viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species
suas factumque est ita
25 et fecit Deus bestias terrae iuxta
species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod
esset bonum
26 et ait faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis
universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam
ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
28 benedixitque illis Deus et ait crescite
et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus
maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem
herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet
ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
30 et cunctis animantibus terrae omnique
volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens
ut habeant ad vescendum et factum est ita
31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant
valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
|