1 hae sunt autem generationes Esau
ipse est Edom
2 Esau accepit uxores de filiabus
Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
3 Basemath quoque filiam Ismahel
sororem Nabaioth
4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath
genuit Rauhel
5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et
Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
6 tulit autem Esau uxores suas et filios
et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae
habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a
fratre suo Iacob
7 divites enim erant valde et simul
habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae
multitudine gregum
8 habitavitque Esau in monte Seir
ipse est Edom
9 hae sunt generationes Esau patris
Edom in monte Seir
10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz
filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
11 fueruntque filii Eliphaz Theman
Omar Sephu et Gatham et Cenez
12 erat autem Thamna concubina Eliphaz
filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
13 filii autem Rauhel Naath et Zara
Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
14 isti quoque erant filii Oolibama
filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
15 hii duces filiorum Esau filii
Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii
filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
17 hii quoque filii Rauhel filii Esau
dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii
Basemath uxoris Esau
18 hii autem filii Oolibama uxoris
Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
19 isti filii Esau et hii duces eorum
ipse est Edom
20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae
Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei
filii Seir in terra Edom
22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et
Heman erat autem soror Lotham Thamna
23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et
Hebal Sephi et Onam
24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste
est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon
patris sui
25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama
26 et isti filii Disan Amdan et Esban et
Iethran et Charan
27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et
Acham
28 habuit autem filios Disan Hus et Aran
29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal
dux Sebeon dux Ana
30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum
qui imperaverunt in terra Seir
31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom
antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab
filius Zare de Bosra
34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan
de terra Themanorum
35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius
Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla
de Maserecha
37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio
Rooboth
38 cumque et hic obisset successit in regnum
Baalanam filius Achobor
39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque
urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis
et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon
42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in
terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum
|