1 et vidi de mare bestiam ascendentem
habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et
super capita eius nomina blasphemiae
2 et bestiam quam vidi similis erat pardo
et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco
virtutem suam et potestatem magnam
3 et unum de capitibus suis quasi occisum
in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post
bestiam
4 et adoraverunt draconem quia dedit
potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis
poterit pugnare cum ea
5 et datum est ei os loquens magna et
blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo
6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum
blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
7 et datum est illi bellum facere cum
sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et
linguam et gentem
8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant
terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab
origine mundi
9 si quis habet aurem audiat
10 qui in captivitatem in captivitatem vadit
qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides
sanctorum
11 et vidi aliam bestiam ascendentem de
terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
12 et potestatem prioris bestiae omnem
faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam
primam cuius curata est plaga mortis
13 et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de
caelo descendere in terram in conspectu hominum
14 et seducit habitantes terram propter signa quae data
sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant
imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
15 et datum est illi ut daret spiritum
imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non
adoraverint imaginem bestiae occidantur
16 et faciet omnes pusillos et magnos et
divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in
frontibus suis
17 et ne quis possit emere aut vendere nisi
qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
18 hic sapientia est qui habet intellectum
conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti
sexaginta sex
|