1 et vidi caelum novum et terram novam
primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est
2 et civitatem sanctam Hierusalem novam
vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
3 et audivi vocem magnam de throno dicentem
ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius
erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab
oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit
ultra quae prima abierunt
5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio
omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
6 et dixit mihi factum est ego sum A et W
initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
7 qui vicerit possidebit haec et ero illi
Deus et ille erit mihi filius
8 timidis autem et incredulis et execratis
et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus
pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda
9 et venit unus de septem angelis
habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens
veni ostendam tibi sponsam uxorem agni
10 et sustulit me in spiritu in montem
magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de
caelo a Deo
11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso
tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
12 et habebat murum magnum et altum habens portas
duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina
duodecim tribuum filiorum Israhel
13 ab oriente portae tres et ab aquilone
portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres
14 et murus civitatis habens fundamenta
duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram
harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum
16 et civitas in quadro posita est et
longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de
harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius
aequalia sunt
17 et mensus est murus eius centum
quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli
18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide
ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso
ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus
zmaragdus
20 quintus sardonix sextus sardinus septimus
chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus
hyacinthus duodecimus amethistus
21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per
singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis
aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
22 et templum non vidi in ea Dominus enim
Deus omnipotens templum illius est et agnus
23 et civitas non eget sole neque luna ut
luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
24 et ambulabunt gentes per lumen eius et
reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
25 et portae eius non cludentur per diem nox
enim non erit illic
26 et adferent gloriam et honorem gentium in
illam
27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum
et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni
|