1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae
splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
2 in medio plateae eius et ex utraque parte
fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia
fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
3 et omne maledictum non erit amplius et
sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus
eorum
5 et nox ultra non erit et non egebunt
lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et
regnabunt in saecula saeculorum
6 et dixit mihi haec verba fidelissima et
vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere
servis suis quae oportet fieri cito
7 et ecce venio velociter beatus qui
custodit verba prophetiae libri huius
8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec
et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi
haec ostendebat
9 et dicit mihi vide ne feceris conservus
tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius
Deum adora
10 et dicit mihi ne signaveris verba
prophetiae libri huius tempus enim prope est
11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus
est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur
adhuc
12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere
unicuique secundum opera sua
13 ego A et W primus et novissimus principium et
finisPause at record 1452.660
14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas
eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
15 foris canes et venefici et inpudici et
homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
16 ego Iesus misi angelum meum testificari
vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et
matutina
17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui
audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
18 contestor ego omni audienti verba prophetiae
libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas
in libro isto
19 et si quis deminuerit de verbis libri
prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta
et de his quae scripta sunt in libro isto
20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam
venio cito amen veni Domine Iesu
21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
|