1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua
peregrinatus est pater suus
2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim
esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis
Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem
crimine pessimo
3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios
suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
4 videntes autem fratres eius quod a patre plus
cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus
quae causa maioris odii seminarium fuit
6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi
consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare
manipulum meum
8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris
aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae
et odii fomitem ministravit
9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus
ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset
increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego
et mater tua et fratres adorabimus te super terram
11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem
tacitus considerabat
12 cumque fratres illius in pascendis gregibus
patris morarentur in Sychem
13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in
Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera
sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle
Hebron venit in Sychem
15 invenitque eum vir errantem in agro et
interrogavit quid quaereret
16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi
ubi pascant greges
17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi
autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et
invenit eos in Dothain
18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet
ad eos cogitaverunt illum occidere
19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit
20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam
veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi
prosint somnia sua
21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de
manibus eorum et dicebat
22 non interficiamus animam eius nec effundatis
sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque
vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum
et reddere patri suo
23 confestim igitur ut pervenit ad fratres
nudaverunt eum tunica talari et polymita
24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores
Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et
stacten in Aegyptum
26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis
prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
27 melius est ut vendatur Ismahelitis et
manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt
fratres sermonibus eius
28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus
extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui
duxerunt eum in Aegyptum
29 reversusque Ruben ad cisternam non
invenit puerum
30 et scissis vestibus pergens ad fratres
ait puer non conparet et ego quo ibo
31 tulerunt autem tunicam eius et in
sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
32 mittentes qui ferrent ad patrem et
dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei
est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens
filium multo tempore
35 congregatis autem cunctis liberis eius ut
lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad
filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar
eunucho Pharaonis magistro militiae
|