1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis
divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae
et uxore accepta ingressus est ad eam
3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen
eius Her
4 rursum concepto fetu natum filium
nominavit Onam
5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo
nato parere ultra cessavit
6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her
nomine Thamar
7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu
Domini et ab eo occisus est
8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad
uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad
uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine
nascerentur
10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem
detestabilem faceret
11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua
in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse
moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
12 evolutis autem multis diebus mortua est filia
Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores
ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
13 nuntiatumque est Thamar quod socer
illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
14 quae depositis viduitatis vestibus
adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit
Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
15 quam cum vidisset Iudas suspicatus
est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
16 ingrediensque ad eam ait dimitte me
ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi
dabis ut fruaris concubitu meo
17 dixit mittam tibi hedum de gregibus
rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod
polliceris
18 ait Iudas quid vis tibi pro
arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad
unum igitur coitum concepit mulier
19 et surgens abiit depositoque habitu quem
adsumpserat induta est viduitatis vestibus
20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum
Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
21 interrogavit homines loci illius ubi est
mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto
meretrix
22 reversus est ad Iudam et dixit ei non
inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos
arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt
Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius
intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur
25 quae cum educeretur ad poenam misit ad
socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus
et armilla et baculus
26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non
tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero
atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit
coccinum dicens
28 iste egreditur prior
29 illo vero retrahente manum egressus est
alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam
vocavit nomen eius Phares
30 postea egressus est frater in cuius manu
erat coccinum quem appellavit Zara
|