1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum
emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de
manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in
cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et
omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo
et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et
universa quae tradita fuerant
5 benedixitque Dominus domui Aegyptii
propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius
substantiam
6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo
vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7 post multos itaque dies iecit domina
oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
8 qui nequaquam adquiescens operi nefario
dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in
domo sua
9 nec quicquam est quod non in mea sit
potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo
possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
10 huiuscemodi verbis per singulos dies et
mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
11 accidit autem ut quadam die intraret
Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
12 et illa adprehensa lacinia vestimenti
eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus
est foras
13 cumque vidisset mulier vestem in manibus
suis et se esse contemptam
14 vocavit homines domus suae et ait ad eos
en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret
mecum cumque ego succlamassem
15 et audisset vocem meam reliquit pallium
quod tenebam et fugit foras
16 in argumentum ergo fidei retentum pallium
ostendit marito revertenti domum
17 et ait ingressus est ad me servus
hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
18 cumque vidisset me clamare reliquit
pallium et fugit foras
19 his auditis dominus et nimium credulus
verbis coniugis iratus est valde
20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis
custodiebantur et erat ibi clausus
21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus
illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
22 qui tradidit in manu ipsius universos
vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis
Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
|