1 audiens autem Iacob quod alimenta
venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis
2 audivi quod triticum venundetur in
Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non
consumamur inopia
3 descendentes igitur fratres Ioseph decem
ut emerent frumenta in Aegypto
4 Beniamin domi retento ab Iacob qui
dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui
pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan
6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum
frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius
loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut
emamus victui necessaria
8 et tamen fratres ipse cognoscens non est
agnitus ab eis
9 recordatusque somniorum quae aliquando
viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
10 qui dixerunt non est ita domine sed servi
tui venerunt ut emerent cibos
11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus
nec quicquam famuli tui machinantur mali
12 quibus ille respondit aliter est inmunita
terrae huius considerare venistis
13 et illi duodecim inquiunt servi tui
fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est
alius non est super
14 hoc est ait quod locutus sum exploratores
estis
15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem
Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem
eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint
alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
18 die autem tertio eductis de carcere ait
facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
19 si pacifici estis frater vester unus
ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos
vestras
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite
ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
21 et locuti sunt invicem merito haec
patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum
deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi
vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph
eo quod per interpretem loquebatur ad eos
24 avertitque se parumper et flevit et
reversus locutus est ad eos
25 tollens Symeon et ligans illis
praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et
reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui
fecerunt ita
26 at illi portantes frumenta in asinis profecti
sunt
27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in
diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en
habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod
fecit nobis Deus
29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan
et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
30 locutus est nobis dominus terrae dure et
putavit nos exploratores provinciae
31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas
molimur insidias
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus
unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan
33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici
sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris
necessaria sumite et abite
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me
ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere
possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
35 his dictis cum frumenta effunderent
singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul
omnibus
36 dixit pater Iacob absque liberis me esse
fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in
me haec mala omnia reciderunt
37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si
non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum
frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in
terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
|