1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus
suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam
singulorum in summitate sacci
2 scyphum autem meum argenteum et pretium
quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
4 iamque urbem exierant et processerant
paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros
et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
5 scyphum quem furati estis ipse est in quo
bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per
ordinem locutus est
7 qui responderunt quare sic loquitur
dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
8 pecuniam quam invenimus in summitate
saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut
furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
9 apud quemcumque fuerit inventum servorum
tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam
apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
11 itaque festinato deponentes in terram
saccos aperuerunt singuli
12 quos scrutatus incipiens a maiore usque
ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
13 at illi scissis vestibus
oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
14 primusque Iudas cum fratribus
ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra
pariter corruerunt
15 quibus ille ait cur sic agere
voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
16 cui Iudas quid respondebimus inquit
domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit
iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem
inventus est scyphus
17 respondit Ioseph absit a me ut sic
agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad
patrem vestrum
18 accedens propius Iudas confidenter
ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris
famulo tuo tu es enim post Pharaonem
19 dominus meus interrogasti prius
servos tuos habetis patrem aut fratrem
20 et nos respondimus tibi domino meo
est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius
uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere
diligit eum
21 dixistique servis tuis adducite eum ad me
et ponam oculos meos super illum
22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere
patrem suum si enim illum dimiserit morietur
23 et dixisti servis tuis nisi venerit
frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum
patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
25 et dixit pater noster revertimini et
emite nobis parum tritici
26 cui diximus ire non possumus si frater
noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non
audemus videre faciem viri
27 atque ille respondit vos scitis quod duos
genuerit mihi uxor mea
28 egressus est unus et dixistis bestia
devoravit eum et hucusque non conparet
29 si tuleritis et istum et aliquid ei in
via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
30 igitur si intravero ad servum tuum patrem
nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
31 videritque eum non esse nobiscum morietur et
deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi
fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni
tempore
33 manebo itaque servus tuus pro puero in
ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne
calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam
|