1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram
adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset
alienus agnitioni mutuae
2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt
Aegyptii omnisque domus Pharaonis
3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph
adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
4 ad quos ille clementer accedite inquit ad
me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis
in Aegypto
5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod
vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos
in Aegyptum
6 biennium est quod fames esse coepit in terra et
adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram
et escas ad vivendum habere possitis
8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus
sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac
principem in omni terra Aegypti
9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis
ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae
Aegypti descende ad me ne moreris
10 et habita in terra Gessen erisque iuxta
me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et
universa quae possides
11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni
residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin
vident quod os meum loquatur ad vos
13 nuntiate patri meo universam gloriam meam
et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
14 cumque amplexatus recidisset in collum
Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
15 osculatusque est Ioseph omnes fratres
suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
16 auditumque est et celebri sermone
vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque
omnis familia eius
17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus
suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem
et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam
terrae
19 praecipe etiam ut tollant plaustra de
terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite
patrem vestrum et properate quantocius venientes
20 ne dimittatis quicquam de supellectili
vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum
fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in
itinere
22 singulisque proferri iussit binas stolas
Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
23 tantundem pecuniae et vestium mittens
patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti
et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait
ne irascamini in via
25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram
Chanaan ad patrem suum Iacob
26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse
dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen
non credebat eis
27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque
vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius
28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus
vivit vadam et videbo illum antequam moriar
|