1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni
dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident
venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
2 extremos quoque fratrum suorum quinque
viros statuit coram rege
3 quos ille interrogavit quid habetis
operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
4 ad peregrinandum in terra tua venimus
quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione
Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et
fratres tui venerunt ad te
6 terra Aegypti in conspectu tuo est in
optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in
eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
7 post haec introduxit Ioseph patrem suum
ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
8 et interrogatus ab eo quot sunt dies
annorum vitae tuae
9 respondit dies peregrinationis vitae meae
centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies
patrum meorum quibus peregrinati sunt
10 et benedicto rege egressus est foras
11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit
possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat
Pharao
12 et alebat eos omnemque domum patris sui
praebens cibaria singulis
13 in toto enim orbe panis deerat et
oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
14 e quibus omnem pecuniam congregavit
pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
15 cumque defecisset emptoris pretium
venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te
deficiente pecunia
16 quibus ille respondit adducite
pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
17 quae cum adduxissent dedit eis
alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno
pro commutatione pecorum
18 veneruntque anno secundo et
dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint
nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra
nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte
cultore redigatur terra in solitudinem
20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti
vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam
Pharaoni
21 et cunctos populos eius a novissimis
terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
22 praeter terram sacerdotum quae a rege
tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur
et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut
cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite
agros
24 ut fruges habere possitis quintam partem
regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis
et liberis vestris
25 qui responderunt salus nostra in manu tua
est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
26 ex eo tempore usque in praesentem diem in
universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in
legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est
in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
28 et vixit in ea decem et septem annis
factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem
vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo
pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non
sepelias me in Aegypto
30 sed dormiam cum patribus meis et auferas
me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam
quod iussisti
31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante
adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput
|