1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph
quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire
perrexit
2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph
venit ad te qui confortatus sedit in lectulo
3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens
apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
4 et ait ego te augebo et multiplicabo et
faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in
possessionem sempiternam
5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi
in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut
Ruben et Symeon reputabuntur mihi
6 reliquos autem quos genueris post eos tui
erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam
mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et
ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine
appellatur Bethleem
8 videns autem filios eius dixit ad
eum qui sunt isti
9 respondit filii mei sunt quos dedit
mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
10 oculi enim Israhel caligabant prae
nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et
circumplexus
11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu
tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum
12 cumque tulisset eos Ioseph de
gremio patris adoravit pronus in terram
13 et posuit Ephraim ad dexteram suam
id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet
patris adplicuitque ambos ad eum
14 qui extendens manum dextram posuit super
caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior
natu erat commutans manus
15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus
in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me
ab adulescentia mea usque in praesentem diem
16 angelus qui eruit me de cunctis malis
benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum
Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
17 videns autem Ioseph quod posuisset pater
suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris
manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
18 dixitque ad patrem non ita convenit pater
quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
19 qui rennuens ait scio fili mi scio et
iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior
illo erit et semen illius crescet in gentes
20 benedixitque eis in ipso tempore dicens
in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut
Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
21 et ait ad Ioseph filium suum en ego
morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
22 do tibi partem unam extra fratres tuos
quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
|