1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis
congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
2 congregamini et audite filii Iacob audite
Israhel patrem vestrum
3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea
et principium doloris mei prior in donis maior imperio
4 effusus es sicut aqua non crescas quia
ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis
bellantia
6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu
illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate
sua suffoderunt murum
7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio
illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in
cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti
requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de
femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o
fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
12 pulchriores oculi eius vino et dentes
lacte candidiores
13 Zabulon in litore maris habitabit et in
statione navium pertingens usque ad Sidonem
14 Isachar asinus fortis accubans inter
terminos
15 vidit requiem quod esset bona et terram
quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis
serviens
16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia
tribus Israhel
17 fiat Dan coluber in via cerastes in
semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
18 salutare tuum expectabo Domine
19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse
accingetur retrorsum
20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias
regibus
21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia
pulchritudinis
22 filius adcrescens Ioseph filius
adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt
invideruntque illi habentes iacula
24 sedit in forti arcus eius et dissoluta
sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor
egressus est lapis Israhel
25 Deus patris tui erit adiutor tuus et
Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi
iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
26 benedictiones patris tui confortatae sunt
benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant
in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam
et vespere dividet spolia
28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim
haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum
meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron
Hetthei
30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit
Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius
ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
12 finitisque mandatis quibus filios
instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad
populum suum
|