1 quod cernens Ioseph ruit super faciem
patris flens et deosculans eum
2 praecepitque servis suis medicis ut
aromatibus condirent patrem
3 quibus iussa explentibus transierunt
quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum
Aegyptus septuaginta diebus
4 et expleto planctus tempore locutus est
Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in
auribus Pharaonis
5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens
en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam
igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli
patrem tuum sicut adiuratus es
7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes
domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
8 domus Ioseph cum fratribus suis absque
parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
9 habuit quoque in comitatu currus et
equites et facta est turba non modica
10 veneruntque ad aream Atad quae sita est
trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi
impleverunt septem dies
11 quod cum vidissent habitatores terrae
Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt
nomen loci illius Planctus Aegypti
12 fecerunt ergo filii Iacob sicut
praeceperat eis
13 et portantes eum in terram Chanaan
sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem
sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum
fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo
conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum
omne quod fecimus
16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis
antequam moreretur
17 ut haec tibi verbis illius diceremus
obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam
exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas
iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
18 veneruntque ad eum fratres sui et proni
in terram dixerunt servi tui sumus
19 quibus ille respondit nolite timere num
Dei possumus rennuere voluntatem
20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit
illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret
multos populos
21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos
vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
22 et habitavit in Aegypto cum omni domo
patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam
generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
23 quibus transactis locutus est fratribus
suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad
terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
24 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus
visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto
25 mortuus est expletis centum decem vitae
suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto
|