1 Moses
autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem
ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb
2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de
medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur
3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem
hanc magnam quare non conburatur rubus
4 cernens autem Dominus quod pergeret ad
videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum
5 at ille ne adpropies inquit huc solve
calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est
6 et ait ego sum Deus patris tui Deus
Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat
aspicere contra Deum
7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi
mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt
operibus
8 et sciens dolorem eius descendi ut
liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam
et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et
Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei
9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me
vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur
10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas
populum meum filios Israhel de Aegypto
11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam
ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto
12 qui dixit ei ero tecum et hoc habebis
signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super
montem istum
13 ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad
filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint
mihi quod est nomen eius quid dicam eis
14 dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait
sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos
15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices
filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus
Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in
generationem et generatione
16 vade congrega seniores Israhel et dices
ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac
et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in
Aegypto
17 et dixi ut educam vos de adflictione
Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad
terram fluentem lacte et melle
18 et audient vocem tuam ingredierisque tu
et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum
vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo
nostro
19 sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut
eatis nisi per manum validam
20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in
cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet
vos
21 daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et
cum egrediemini non exibitis vacui
22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab
hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias
vestras et spoliabitis Aegyptum
|