1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et
dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut
sacrificet mihi in deserto
2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam
vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut
eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne
forte accidat nobis pestis aut gladius
4 ait ad eos rex Aegypti quare Moses et
Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra
5 dixitque Pharao multus est populus terrae
videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
6 praecepit ergo in die illo praefectis
operum et exactoribus populi dicens
7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad
conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
8 et mensuram laterum quos prius faciebant
inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur
dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro
9 opprimantur operibus et expleant ea ut
non adquiescant verbis mendacibus
10 igitur egressi praefecti operum et
exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas
11 ite et colligite sicubi invenire
potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro
12 dispersusque est populus per omnem terram
Aegypti ad colligendas paleas
13 praefecti quoque operum instabant
dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando
dabantur vobis paleae
14 flagellatique sunt qui praeerant operibus
filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis
mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie
15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et
vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
16 paleae non dantur nobis et lateres
similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra
populum tuum
17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis
eamus et sacrificemus Domino
18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur
vobis et reddetis consuetum numerum laterum
19 videbantque se praepositi filiorum
Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per
singulos dies
20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant
ex adverso egredientes a Pharaone
21 et dixerunt ad eos videat Dominus et
iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et
praebuistis ei gladium ut occideret nos
22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine
cur adflixisti populum istum quare misisti me
23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem
ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos
|