1 dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus
sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos
de terra sua
2 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
ego Dominus
3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo
omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis
4 pepigique cum eis foedus ut darem illis
terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo
Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei
6 ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui
educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio
excelso et iudiciis magnis
7 et adsumam vos mihi in populum et ero
vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de
ergastulo Aegyptiorum
8 et induxerim in terram super quam levavi
manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam
ego Dominus
9 narravit ergo Moses omnia filiis Israhel
qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum
10 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
11 ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut
dimittat filios Israhel de terra sua
12 respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel
non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus
labiis
13 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit
mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios
Israhel de terra Aegypti
14 isti sunt principes domorum per familias suas
filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
15 hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et
Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas
Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
17 filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel
annique vitae Caath centum triginta tres
19 filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi
per familias suas
20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam
quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta
septem
21 filii quoque Isuar Core et Napheg et
Zechri
22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan
et Sethri
23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam
Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
24 filii quoque Core Asir et Helcana et
Abiasab hae sunt cognationes Coritarum
25 at vero Eleazar filius Aaron accepit
uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes
familiarum leviticarum per cognationes suas
26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus
ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem
Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
28 in die qua locutus est Dominus ad Mosen in
terra Aegypti
29 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
30 et ait Moses coram Domino en
incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao
|