1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad
Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum
meum ut sacrificet mihi
2 quod si adhuc rennuis et retines eos
3 ecce manus mea erit super agros tuos et
super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis
4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones
Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae
pertinent ad filios Israhel
5 constituitque Dominus tempus dicens cras
faciet Dominus verbum istud in terra
6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die
mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel
nihil omnino periit
7 et misit Pharao ad videndum nec erat
quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis
et non dimisit populum
8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron
tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram
Pharao
9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti
erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa
terra Aegypti
10 tuleruntque cinerem de camino et
steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera
vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis
11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter
vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti
12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non
audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen
13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane
consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas
super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit
similis mei in omni terra
15 nunc enim extendens manum percutiam te et
populum tuum peste peribisque de terra
16 idcirco autem posui te ut ostendam in te
fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
17 adhuc retines populum meum et non vis eum
dimittere
18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem
multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens
tempus
19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta
tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae
inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando
morientur
20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao
fecit confugere servos suos et iumenta in domos
21 qui autem neglexit sermonem Domini
dimisit servos suos et iumenta in agris
22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum
tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super
iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti
23 extenditque Moses virgam in caelum et
Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram
pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti
24 et grando et ignis inmixta pariter
ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa
terra Aegypti ex quo gens illa condita est
25 et percussit grando in omni terra Aegypti
cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri
percussit grando et omne lignum regionis confregit
26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel
grando non cecidit
27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron
dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii
28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et
grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
29 ait Moses cum egressus fuero de urbe
extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut
scias quia Domini est terra
30 novi autem quod et tu et servi tui necdum
timeatis Dominum Deum
31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod
hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
32 triticum autem et far non sunt laesa quia
serotina erant
33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe
tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit
pluvia super terram
34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia
et grando et tonitrua auxit peccatum
35 et ingravatum est cor eius et servorum
illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus
per manum Mosi
|