1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad
Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec
in eo
2 et narres in auribus filii tui et nepotum
tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis
quia ego Dominus
3 introierunt ergo Moses et Aaron ad
Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non
vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi
4 sin autem resistis et non vis dimittere
eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos
5 quae operiat superficiem terrae nec
quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim
omnia ligna quae germinant in agris
6 et implebunt domos tuas et servorum
tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti
sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a
Pharaone
7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum
usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo
nonne vides quod perierit Aegyptus
8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad
Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri
sunt
9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus
pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas
Domini nostri
10 et respondit sic Dominus sit vobiscum
quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime
cogitetis
11 non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate
Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis
12 dixit autem Dominus ad Mosen
extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et
devoret omnem herbam quae residua fuit grandini
13 extendit Moses virgam super terram
Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto
ventus urens levavit lucustas
14 quae ascenderunt super universam
terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales
ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt
15 operueruntque universam superficiem
terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in
arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in
lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto
16 quam ob rem festinus Pharao vocavit
Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
17 sed nunc dimittite peccatum mihi
etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
18 egressusque est de conspectu Pharaonis et
oravit Dominum
19 qui flare fecit ventum ab occidente
vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne
una quidem in cunctis finibus Aegypti
20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec
dimisit filios Israhel
21 dixit autem Dominus ad Mosen extende
manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut
palpari queant
22 extendit Moses manum in caelum et factae
sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus
23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de
loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat
24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit
eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli
vestri eant vobiscum
25 ait Moses hostias quoque et holocausta
dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro
26 cuncti greges pergent nobiscum non
remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri
praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et
noluit dimittere eos
28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra
videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo
ultra faciem tuam
|