1 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in
terra Aegypti
2 mensis iste vobis principium mensuum
primus erit in mensibus anni
3 loquimini ad universum coetum filiorum
Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per
familias et domos suas
4 sin autem minor est numerus ut sufficere
possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta
numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
5 erit autem agnus absque macula masculus
anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum
6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam
diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad
vesperam
7 et sument de sanguine ac ponent super
utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum
8 et edent carnes nocte illa assas igni et
azymos panes cum lactucis agrestibus
9 non comedetis ex eo crudum quid nec
coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis
vorabitis
10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane
si quid residui fuerit igne conburetis
11 sic autem comedetis illum renes vestros
accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et
comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
12 et transibo per terram Aegypti nocte illa
percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in
cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
13 erit autem sanguis vobis in signum in
aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis
plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
14 habebitis autem hanc diem in monumentum
et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
15 septem diebus azyma comedetis in die
primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum
peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum
16 dies prima erit sancta atque sollemnis et
dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis
exceptis his quae ad vescendum pertinent
17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa
die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in
generationes vestras ritu perpetuo
18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam
comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus
vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de
advenis quam de indigenis terrae
20 omne fermentatum non comedetis in cunctis
habitaculis vestris edetis azyma
21 vocavit autem Moses omnes seniores
filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras
immolate phase
22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine
qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus
vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
23 transibit enim Dominus percutiens
Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste
transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere
24 custodi verbum istud legitimum tibi et
filiis tuis usque in aeternum
25 cumque introieritis terram quam Dominus
daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
26 et cum dixerint vobis filii vestri quae
est ista religio
27 dicetis eis victima transitus Domini est
quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios
et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut
praeceperat Dominus Mosi et Aaron
29 factum est autem in noctis medio
percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis
qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere
et omne primogenitum iumentorum
30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi
eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat
domus in qua non iaceret mortuus
31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait
surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino
sicut dicitis
32 oves vestras et armenta adsumite ut
petieratis et abeuntes benedicite mihi
33 urguebantque Aegyptii populum de terra
exire velociter dicentes omnes moriemur
34 tulit igitur populus conspersam farinam
antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
35 feceruntque filii Israhel sicut
praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque
plurimam
36 dedit autem Dominus gratiam populo coram
Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse
in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
38 sed et vulgus promiscuum innumerabile
ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam
de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant
fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec
pulmenti quicquam occurrerant praeparare
40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in
Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum
41 quibus expletis eadem die egressus est
omnis exercitus Domini de terra Aegypti
42 nox est ista observabilis Domini quando
eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in
generationibus suis
43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec
est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo
44 omnis autem servus empticius circumcidetur
et sic comedet
45 advena et mercennarius non edent ex eo
46 in una domo comedetur nec efferetis de
carnibus eius foras nec os illius confringetis
47 omnis coetus filiorum Israhel
faciet illud
48 quod si quis peregrinorum in
vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius
omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si
quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
49 eadem lex erit indigenae et colono qui
peregrinatur apud vos
50 fecerunt omnes filii Israhel sicut
praeceperat Dominus Mosi et Aaron
51 et in eadem die eduxit Dominus filios
Israhel de terra Aegypti per turmas suas
|