1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 sanctifica mihi omne primogenitum quod
aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim
omnia
3 et ait Moses ad populum mementote diei
huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu
forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem
4 hodie egredimini mense novarum frugum
5 cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei
et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret
tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto
6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo
erit sollemnitas Domini
7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud
te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis
8 narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est
quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto
9 et erit quasi signum in manu tua et quasi
monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim
forti eduxit te Dominus de Aegypto
10 custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a
diebus in dies
11 cumque introduxerit te in terram Chananei sicut
iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi
12 separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod
primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis
Domino
13 primogenitum asini mutabis ove quod si non
redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio
redimes
14 cumque interrogaverit te filius tuus cras
dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto
de domo servitutis
15 nam cum induratus esset Pharao et nollet
nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito
hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit
vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo
16 erit igitur quasi signum in manu tua et
quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti
eduxerit nos Dominus de Aegypto
17 igitur cum emisisset Pharao populum non
eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte
paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in
Aegyptum
18 sed circumduxit per viam deserti quae est
iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
19 tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo
quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc
vobiscum
20 profectique de Soccoth castrametati sunt
in Etham in extremis finibus solitudinis
21 Dominus autem praecedebat eos ad
ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut
dux esset itineris utroque tempore
22 numquam defuit columna nubis per diem nec
columna ignis per noctem coram populo
|