1 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel reversi
castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra
Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare
3 dicturusque est Pharao super filiis Israhel
coartati sunt in terra conclusit eos desertum
4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et
glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum
Dominus feceruntque ita
5 et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset
populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et
dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis
6 iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit
secum
7 tulitque sescentos currus electos quicquid in
Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus
8 induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti
et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa
9 cumque persequerentur Aegyptii vestigia
praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus
Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon
10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii
Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad
Dominum
11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra
in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti
ut educeres nos ex Aegypto
12 nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in
Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est
servire eis quam mori in solitudine
13 et ait Moses ad populum nolite timere state et
videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis
nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
14 Dominus pugnabit pro vobis et vos
tacebitis
15 dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad
me loquere filiis Israhel ut proficiscantur
16 tu autem eleva virgam tuam et extende
manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per
siccum
17 ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut
persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in
curribus et in equitibus illius
18 et scient Aegyptii quia ego sum Dominus
cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
19 tollensque se angelus Dei qui praecedebat
castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens
post tergum
20 stetit inter castra Aegyptiorum et castra
Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto
noctis tempore accedere non valerent
21 cumque extendisset Moses manum super mare
abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in
siccum divisaque est aqua
22 et ingressi sunt filii Israhel per medium maris
sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva
23 persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos
omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris
24 iamque advenerat vigilia matutina et ecce
respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis
interfecit exercitum eorum
25 et subvertit rotas curruum ferebanturque in
profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis
contra nos
26 et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super
mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
27 cumque extendisset Moses manum contra mare
reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis
occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
28 reversaeque sunt aquae et operuerunt
currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant
mare ne unus quidem superfuit ex eis
29 filii autem Israhel perrexerunt per
medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
30 liberavitque Dominus in die illo Israhel
de manu Aegyptiorum
31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus
maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus
Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius
|