1 profectique sunt de Helim et venit omnis
multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai
quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti
2 et murmuravit omnis congregatio filiorum
Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine
3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam
mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas
carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud
ut occideretis omnem multitudinem fame
4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego
pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per
singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
5 die autem sexta parent quod inferant et
sit duplum quam colligere solebant per singulos dies
6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes
filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
7 et mane videbitis gloriam Domini audivit
enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra
nos
8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere
carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur
vestrum sed contra Dominum
9 dixitque Moses ad Aaron dic universae
congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum
10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum
Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad
eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim
Dominus Deus vester
13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix
operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum
14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in
solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram
15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad
invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus
ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum
16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex
eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta
numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis
17 feceruntque ita filii Israhel et
collegerunt alius plus alius minus
18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui
plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed
singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt
19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex
eo in mane
20 qui non audierunt eum sed dimiserunt
quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus
est contra eos Moses
21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere
poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat
22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id
est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis
et narraverunt Mosi
23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus
requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite
et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in
mane
24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et
non conputruit neque vermis inventus est in eo
25 dixitque Moses comedite illud hodie quia
sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro
26 sex diebus colligite in die autem septimo
sabbatum est Domino idcirco non invenietur
27 venit septima dies et egressi de populo
ut colligerent non invenerunt
28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non
vultis custodire mandata mea et legem meam
29 videte quod Dominus dederit vobis
sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat
unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo
30 et sabbatizavit populus die septimo
31 appellavitque domus Israhel nomen eius
man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum
melle
32 dixit autem Moses iste est sermo quem
praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro
generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis
de terra Aegypti
33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et
mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum
in generationes vestras
34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud
Aaron in tabernaculo reservandum
35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta
annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo
tangerent fines terrae Chanaan
36 gomor autem decima pars est oephi
|