1 igitur profecta omnis multitudo
filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini
castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo
2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis
aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis
Dominum
3 sitivit ergo populus ibi pro aquae
penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut
occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti
4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens
quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me
5 ait Dominus ad Mosen antecede populum et
sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu
tua et vade
6 en ego stabo coram te ibi super petram
Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita
coram senibus Israhel
7 et vocavit nomen loci illius Temptatio
propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne
Dominus in nobis an non
8 venit autem Amalech et pugnabat contra
Israhel in Raphidim
9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus
pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu
mea
10 fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et
pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem
collis
11 cumque levaret Moses manus vincebat
Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech
12 manus autem Mosi erant graves sumentes
igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur
sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non
lassarentur usque ad occasum solis
13 fugavitque Iosue Amalech et populum eius
in ore gladii
14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc
ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub
caelo
15 aedificavitque Moses altare et vocavit
nomen eius Dominus exaltatio mea dicens
16 quia manus solii Domini et bellum Dei
erit contra Amalech a generatione in generationem
|