1 Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et
Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
2 solusque Moses ascendet ad Dominum et
illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
3 venit ergo Moses et narravit plebi omnia
verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba
Domini quae locutus est faciemus
4 scripsit autem Moses universos sermones
Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim
titulos per duodecim tribus Israhel
5 misitque iuvenes de filiis Israhel et
obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
6 tulit itaque Moses dimidiam partem
sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare
7 adsumensque volumen foederis legit
audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus
oboedientes
8 ille vero sumptum sanguinem respersit in
populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super
cunctis sermonibus his
9 ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et
Abiu et septuaginta de senioribus Israhel
10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius
quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est
11 nec super eos qui procul recesserant de
filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
12 dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad
me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae
scripsi ut doceas eos
13 surrexerunt Moses et Iosue minister eius
ascendensque Moses in montem Dei
14 senioribus ait expectate hic donec
revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit
quaestionis referetis ad eos
15 cumque ascendisset Moses operuit nubes
montem
16 et habitavit gloria Domini super Sinai
tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
17 erat autem species gloriae Domini quasi
ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel
18 ingressusque Moses medium nebulae
ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
|