1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi
primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
3 haec sunt autem quae accipere debetis
aurum et argentum et aes
4 hyacinthum et purpuram coccumque bis
tinctum et byssum pilos caprarum
5 et pelles arietum rubricatas pelles
ianthinas et ligna setthim
6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in
unguentum et thymiama boni odoris
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum
ephod ac rationale
8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio
eorum
9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod
ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
10 arcam de lignis setthim conpingite cuius
longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo
cubitum similiter ac semissem
11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et
foris faciesque supra coronam auream per circuitum
12 et quattuor circulos aureos quos pones per
quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero
13 facies quoque vectes de lignis setthim et
operies eos auro
14 inducesque per circulos qui sunt in arcae
lateribus ut portetur in eis
15 qui semper erunt in circulis nec umquam
extrahentur ab eis
16 ponesque in arcam testificationem quam
dabo tibi
17 facies et propitiatorium de auro
mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem
latitudo
18 duos quoque cherubin aureos et
productiles facies ex utraque parte oraculi
19 cherub unus sit in latere uno et alter in
altero
20 utrumque latus propitiatorii tegant
expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus
in propitiatorium quo operienda est arca
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi
22 inde praecipiam et loquar ad te supra
propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam
testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos
cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac
semissem
24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi
labium aureum per circuitum
25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor
digitis et super illam alteram coronam aureolam
26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et
pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur
vectes per eos et possit mensa portari
28 ipsosque vectes facies de lignis setthim
et circumdabis auro ad subvehendam mensam
29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos
in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo
30 et pones super mensam panes propositionis in
conspectu meo semper
31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile
eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno
latere et tres ex altero
33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos
singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in
calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi
sunt de hastili
34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in
nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui
simul sex fiunt procedentes de hastili uno
36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt
universa ductilia de auro purissimo
37 facies et lucernas septem et pones eas super
candelabrum ut luceant ex adverso
38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt
extinguantur fient de auro purissimo
39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis
habebit talentum auri mundissimi
40 inspice et fac secundum exemplar quod
tibi in monte monstratum est
|