1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas
de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere
plumario facies
2 longitudo cortinae unius habebit viginti
octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa
tentoria
3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae
quinque nexu simili coherebunt
4 ansulas hyacinthinas in lateribus
ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque
parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus
cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum
tectum tabernaculi
8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et
latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo
copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut
coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum
altero copuletur
11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur
ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto
id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora
tabernaculi
13 et cubitus ex una parte pendebit et alter
ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi
protegens
14 facies et operimentum aliud tecto de
pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis
pellibus
15 facies et tabulas stantes tabernaculi de
lignis setthim
16 quae singulae denos cubitos in longitudine
habeant et in latitudine singulos ac semissem
17 in lateribus tabulae duae incastraturae
fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae
tabulae parabuntur
18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod
vergit ad austrum
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut
binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit
ad aquilonem viginti tabulae erunt
21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases
singulis tabulis subponentur
22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies
sex tabulas
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur
post tergum tabernaculi
24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una
omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt
similis iunctura servabitur
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae
sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad
continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem
plagam
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad
summum
29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis
anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum
quod tibi in monte monstratum est
31 facies et velum de hyacintho et purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate
contextum
32 quod adpendes ante quattuor columnas de
lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed
bases argenteas
33 inseretur autem velum per circulos intra
quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
34 pones et propitiatorium super arcam
testimonii in sancta sanctorum
35 mensamque extra velum et contra mensam
candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte
aquilonis
36 facies et tentorium in introitu
tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere
plumarii
37 et quinque columnas deaurabis lignorum
setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
|