1 facies et altare de lignis setthim quod
habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum
et tres cubitos in altitudine
2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et
operies illud aere
3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos
cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere
fabricabis
4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius
quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula
usque ad altaris medium
6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos
quos operies lamminis aeneis
7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere
altaris ad portandum
8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies
illud sicut tibi in monte monstratum est
9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga
australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum
latus tenebit in longitudine
10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis
quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
11 similiter in latere aquilonis per longum erunt
tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et
capita earum cum celaturis suis argentea
12 in latitudine vero atrii quod respicit ad
occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque
totidem
13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad
orientem quinquaginta cubiti erunt
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno
deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos
obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem
16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti
ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
columnas habebit quattuor cum basibus totidem
17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt
argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in
latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso
retorta et habebit bases aeneas
19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et
caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de
arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo testimonii extra velum quod
oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane
luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis
Israhel
|