1 adplica
quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut
sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et
decorem
3 et loqueris cunctis sapientibus corde
quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus
ministret mihi
4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale
et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient
vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
5 accipientque aurum et hyacinthum et
purpuram coccumque bis tinctum et byssum
6 facient autem superumerale de auro et
hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
7 duas oras iunctas habebit in utroque
latere summitatum ut in unum redeant
8 ipsaque textura et cuncta operis varietas
erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9 sumesque duos lapides onychinos et
sculpes in eis nomina filiorum Israhel
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero
iuxta ordinem nativitatis eorum
11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos
nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
12 et pones in utroque latere superumeralis
memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super
utrumque umerum ob recordationem
13 facies et uncinos ex auro
14 et duas catenulas auri purissimi sibi
invicem coherentes quas inseres uncinis
15 rationale quoque iudicii facies opere
polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis
tincto et bysso retorta
16 quadrangulum erit et duplex mensuram
palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine
17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum
in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
18 in secundo carbunculus sapphyrus et
iaspis
19 in tertio ligyrius achates et amethistus
20 in quarto chrysolitus onychinus et
berillus inclusi auro erunt per ordines suos
21 habebuntque nomina filiorum Israhel
duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim
tribus
22 facies in rationali catenas sibi invicem
coherentes ex auro purissimo
23 et duos anulos aureos quos pones in
utraque rationalis summitate
24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt
in marginibus eius
25 et ipsarum catenarum extrema duobus
copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit
26 facies et duos anulos aureos quos pones
in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et
posteriora eius aspiciunt
27 nec non et alios duos anulos aureos qui
ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra
faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali
28 et stringatur rationale anulis suis cum
anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se
invicem rationale et superumerale nequeant separari
29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in
rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale
coram Domino in aeternum
30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et
veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et
gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper
31 facies et tunicam superumeralis totam
hyacinthinam
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per
gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile
rumpatur
33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per
circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto
mixtis in medio tintinabulis
34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque
tintinabulum aliud aureum et malum punicum
35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut
audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini
et non moriatur
36 facies et lamminam de auro purissimo in qua
sculpes opere celatoris Sanctum Domino
37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super
tiaram
38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron
iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis
muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus
eis sit Dominus
39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam
facies et balteum opere plumarii
40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos
ac tiaras in gloriam et decorem
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et
filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut
sacerdotio fungantur mihi
42 facies et feminalia linea ut operiant carnem
turpitudinis suae a renibus usque ad femina
43 et utentur eis Aaron et filii eius quando
ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut
ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum
erit Aaron et semini eius post eum
|