1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium
Uri filii Hur de tribu Iuda
3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia
et scientia in omni opere
4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex
auro et argento et aere
5 marmore et gemmis et diversitate lignorum
6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de
tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae
praecepi tibi
7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et
propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
8 mensamque et vasa eius candelabrum
purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
9 et holocausti et omnia vasa eorum labium
cum basi sua
10 vestes sanctas in ministerio Aaron
sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
11 oleum unctionis et thymiama aromatum in
sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
13 loquere filiis Israhel et dices ad eos
videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in
generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis
qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius
de medio populi sui
15 sex diebus facietis opus in die septimo
sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
16 custodiant filii Israhel sabbatum et
celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israhel signumque
perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere
cessavit
18 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi
sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
|