1 locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de
loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam
iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam
2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam
Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum
3 et intres in terram fluentem lacte et
melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte
disperdam te in via
4 audiens populus sermonem hunc pessimum
luxit et nullus ex more indutus est cultu suo
5 dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis
Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam
nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi
6 deposuerunt ergo filii Israhel ornatum
suum a monte Horeb
7 Moses quoque tollens tabernaculum
tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et
omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum
foederis extra castra
8 cumque egrederetur Moses ad tabernaculum
surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui
aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium
9 ingresso autem illo tabernaculum foederis
descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
10 cernentibus universis quod columna nubis
staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores
tabernaculorum suorum
11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie
ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra
minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo
12 dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut
educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum
dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me
13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo
ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice
populum tuum gentem hanc
14 dixitque Dominus facies mea praecedet te
et requiem dabo tibi
15 et ait Moses si non tu ipse praecedes ne
educas nos de loco isto
16 in quo enim scire poterimus ego et
populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum
ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum
istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi
ex nomine
18 qui ait ostende mihi gloriam tuam
19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo
in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi
placuerit
20 rursumque ait non poteris videre faciem
meam non enim videbit me homo et vivet
21 et iterum ecce inquit est locus apud me
stabis super petram
22 cumque transibit gloria mea ponam te in
foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam
23 tollamque manum meam et videbis
posteriora mea faciem autem meam videre non poteris
|