1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit
vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit
Dominus Mosi
2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et
purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et
extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque
latere summitatum
5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat
Dominus Mosi
6 paravit et duos lapides onychinos
adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum
Israhel
7 posuitque eos in lateribus superumeralis
in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
8 fecit et rationale opere polymito iuxta
opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso
retorta
9 quadrangulum duplex mensurae palmi
10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in
primo versu erat sardius topazius zmaragdus
11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
12 in tertio ligyrius achates
amethistus
13 in quarto chrysolitus onychinus
berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
14 ipsique lapides duodecim sculpti
erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
15 fecerunt in rationali et catenulas
sibi invicem coherentes de auro purissimo
16 et duos uncinos totidemque anulos
aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
17 e quibus penderent duae catenae
aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
18 haec et ante et retro ita conveniebant
sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
19 stricta ad balteum et anulis fortius
copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem
moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
20 fecerunt quoque tunicam superumeralis
totam hyacinthinam
21 et capitium in superiori parte contra
medium oramque per gyrum capitii textilem
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho
purpura vermiculo ac bysso retorta
23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt
inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus
incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
25 fecerunt et tunicas byssinas opere
textili Aaron et filiis eius
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
27 feminalia quoque linea byssina
28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura
ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro
purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina
sicut praecepit Dominus Mosi
31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et
tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et
universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis
et aliud operimentum de ianthinis pellibus
34 velum arcam vectes propitiatorium
35 mensam cum vasis et propositionis panibus
36 candelabrum lucernas et utensilia eorum
cum oleo
37 altare aureum et unguentum thymiama ex
aromatibus
38 et tentorium in introitu tabernaculi
39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa
eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
40 tentorium in introitu atrii funiculosque
illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in
tectum foederis iussa sunt fieri
41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur
in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
42 obtulerunt filii Israhel sicut
praeceperat Dominus
43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta
benedixit eis
|