1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 mense primo die prima mensis eriges
tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam dimittesque ante
illam velum
4 et inlata mensa pones super eam quae rite
praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram
arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis
aqua
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum
vasis suis ut sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo
consecrabis ut sint sancta sanctorum
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad
fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus ut ministrent
mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
14 fecitque Moses omnia quae praeceperat
Dominus
15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis
conlocatum est tabernaculum
16 erexitque illud Moses et posuit tabulas
ac bases et vectes statuitque columnas
17 et expandit tectum super tabernaculum
inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
18 posuit et testimonium in arca subditis
infra vectibus et oraculum desuper
19 cumque intulisset arcam in tabernaculum
adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
20 posuit et mensam in tabernaculo
testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
21 ordinatis coram propositionis
panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii
e regione mensae in parte australi
23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum
Domini
24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii
contra velum
25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut
iusserat Dominus
26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii
offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
28 labrum quoque statuit inter tabernaculum
testimonii et altare implens illud aqua
29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus
suas et pedes
30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent
ad altare sicut praeceperat Dominus
31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris
ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria
Domini implevit illud
33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube
operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
34 si quando nubes tabernaculum deserebat
proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
35 si pendebat desuper manebant in eodem loco
36 nubes quippe Domini incubabat per diem
tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones
suas
|