1 vocavit autem Mosen et locutus est
ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos
homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et
ovibus offerens victimas
3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de
armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad
placandum sibi Dominum
4 ponetque manus super caput hostiae et
acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
5 immolabitque vitulum coram Domino et
offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris
circuitum quod est ante ostium tabernaculi
6 detractaque pelle hostiae artus in frusta
concident
7 et subicient in altari ignem strue
lignorum ante conposita
8 et membra quae caesa sunt desuper
ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
9 intestinis et pedibus lotis aqua
adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
10 quod si de pecoribus oblatio est de
ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad
aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron
per circuitum
12 dividentque membra caput et omnia quae
adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et
oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem
suavissimum Domino
14 sin autem de avibus holocausti oblatio
fuerit Domino de turturibus et pullis columbae
15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto
ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super
crepidinem altaris
16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet
propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
17 confringetque ascellas eius et non secabit nec
ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum
est et oblatio suavissimi odoris Domino
|