1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per
ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent
quippiam fecerit
3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere
faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii
coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud
in tabernaculum testimonii
6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo
septies coram Domino contra velum sanctuarii
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris
thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem
reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui
operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
9 duos renunculos et reticulum quod est super eos
iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et
adolebit ea super altare holocausti
11 pellem vero et omnes carnes cum capite et
pedibus et intestinis et fimo
12 et reliquo corpore efferet extra castra
in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem
quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per
inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
14 et postea intellexerit peccatum suum offeret
vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
15 et ponent seniores populi manus super caput eius
coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius
in tabernaculum testimonii
17 tincto digito aspergens septies contra velum
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris
quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet
iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super
altare
20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et
prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque
conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus
per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
23 et postea intellexerit peccatum suum offeret
hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius cumque
immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro
peccato est
25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro
peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis
pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de
populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque
delinquat
28 et cognoverit peccatum suum offeret
capram inmaculatam
29 ponetque manum super caput hostiae quae pro
peccato est et immolabit eam in loco holocausti
30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et
tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet
de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
rogabitque pro eo et dimittetur ei
32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro
peccato ovem scilicet inmaculatam
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in
loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et
tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet
adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum
Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi
|