1 si peccaverit anima et audierit vocem
iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam
2 anima quae tetigerit aliquid inmundum
sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile
et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit
3 et si tetigerit quicquam de inmunditia
hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea
subiacebit delicto
4 anima quae iuraverit et protulerit labiis
suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone
firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
5 agat paenitentiam pro peccato
6 et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque
pro eo sacerdos et pro peccato eius
7 sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos
turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in
holocaustum
8 dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro
peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus
abrumpatur
9 et asperget de sanguine eius parietem altaris
quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro
peccato est
10 alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet
rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
11 quod si non quiverit manus eius offerre duos
turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi
decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est
12 tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto
pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
13 rogans pro illo et expians reliquam vero partem
ipse habebit in munere
14 locutus est Dominus ad Mosen dicens
15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in
his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem
inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii
16 ipsumque quod intulit damni restituet et quintam
partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et
dimittetur ei
17 anima si peccaverit per ignorantiam feceritque
unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit
iniquitatem suam
18 offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti
iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit
et dimittetur ei
19 quia per errorem deliquit in Dominum
|