1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron
et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
2 tolle de armento vitulum pro peccato et
arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
3 et ad filios Israhel loqueris tollite
hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in
holocaustum
4 bovem et arietem pro pacificis et
immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam
offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis
5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat
Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo
6 ait Moses iste est sermo quem praecepit
Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
7 dixit et ad Aaron accede ad altare et
immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo
cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit
vitulum pro peccato suo
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo
tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae
sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit
igni
12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei
filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite
et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni
14 lotis prius aqua intestinis et pedibus
15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum
expiatoque altari
16 fecit holocaustum
17 addens in sacrificio libamenta quae pariter
offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
18 immolavit et bovem atque arietem hostias
pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare
in circuitu
19 adipes autem bovis et caudam arietis
renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
20 posuerunt super pectora cumque cremati essent
adipes in altari
21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron
elevans coram Domino sicut praeceperat Moses
22 et tendens manum contra populum benedixit eis
sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit
23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum
testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini
omni multitudini
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit
holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae
laudaverunt Dominum ruentes in facies suas
|