1 locutusque est Dominus ad Mosen post
mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron
fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram
propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super
oraculum
3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret
pro peccato et arietem in holocaustum
4 tunica linea vestietur feminalibus lineis
verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim
vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
5 suscipietque ab universa multitudine
filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro
domo sua
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio
tabernaculi testimonii
8 mittens super utrumque sortem unam Domino et
alteram capro emissario
9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro
peccato
10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum
vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem
11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro
se et pro domo sua immolabit eum
12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris
impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum
intrabit in sancta
13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et
vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur
14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget
digito septies contra propitiatorium ad orientem
15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet
sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat
e regione oraculi
16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum
Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum
faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium
habitationis eorum
17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex
ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu
Israhel donec egrediatur
18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est
oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius
per gyrum
19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet
illud ab inmunditiis filiorum Israhel
20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et
altare tunc offerat hircum viventem
21 et posita utraque manu super caput eius
confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata
eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum
in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto
23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et
depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium
relictisque ibi
24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque
vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis
rogabit tam pro se quam pro populo
25 et adipem qui oblatus est pro peccatis
adolebit super altare
26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit
vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra
27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant
immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur
asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et
fimum
28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua
et carnem aqua et sic ingredietur in castra
29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense
septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus
sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab
omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
31 sabbatum enim requietionis est et
adfligetis animas vestras religione perpetua
32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit
et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola
linea et vestibus sanctis
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum
testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum
ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit
igitur sicut praeceperat Dominus Mosi
|