1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere Aaron et filiis eius et cunctis
filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
3 homo quilibet de domo Israhel si
occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi
oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de
medio populi sui
5 ideo offerre debent sacerdoti filii
Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium
tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
6 fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini
ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas
daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et
posteris eorum
8 et ad ipsos dices homo de domo Israhel et
de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit
eam ut offeratur Domino interibit de populo suo
10 homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui
peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra
animam illius et disperdam eam de populo suo
11 quia anima carnis in sanguine est et ego dedi
illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro
animae piaculo sit
12 idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis
non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
13 homo quicumque de filiis Israhel et de advenis
qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem
quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra
14 anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi
filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in
sanguine est et quicumque comederit illum interibit
15 anima quae comederit morticinum vel captum a
bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua
et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet
16 quod si non laverit vestimenta sua nec corpus
portabit iniquitatem suam
|