1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad omnem coetum filiorum Israhel
et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
3 unusquisque matrem et patrem suum timeat
sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester
4 nolite converti ad idola nec deos
conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester
5 si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit
placabilis
6 eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die
altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
7 si quis post biduum comederit ex ea
profanus erit et impietatis reus
8 portabit iniquitatem suam quia sanctum
Domini polluit et peribit anima illa de populo suo
9 cum messueris segetes terrae tuae non
tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
10 neque in vinea tua racemos et grana
decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego
Dominus Deus vester
11 non facietis furtum non mentiemini nec
decipiet unusquisque proximum suum
12 non peierabis in nomine meo nec pollues
nomen Dei tui ego Dominus
13 non facies calumniam proximo tuo nec vi
opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane
14 non maledices surdo nec coram caeco pones
offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus
15 non facies quod iniquum est nec iniuste
iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste
iudica proximo tuo
16 non eris criminator et susurro in populis
non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed
publice argue eum ne habeas super illo peccatum
18 non quaeres ultionem nec memor eris
iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
19 leges meas custodite iumenta tua non
facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine
veste quae ex duobus texta est non indueris
20 homo si dormierit cum muliere coitu
seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec
libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
21 pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium
tabernaculi testimonii arietem
22 orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius
coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
23 quando ingressi fueritis terram et plantaveritis
in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda
erunt vobis nec edetis ex eis
24 quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur
laudabilis Domino
25 quinto autem anno comedetis fructus congregantes
poma quae proferunt ego Dominus Deus vester
26 non comedetis cum sanguine non augurabimini nec
observabitis somnia
27 neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis
barbam
28 et super mortuo non incidetis carnem vestram
neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
29 ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra
et impleatur piaculo
30 sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite
ego Dominus
31 ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid
sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
32 coram cano capite consurge et honora personam
senis et time Deum tuum ego sum Dominus
33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus
fuerit inter vos ne exprobretis ei
34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum
quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus
Deus vester
35 nolite facere iniquum aliquid in iudicio in
regula in pondere in mensura
36 statera iusta et aequa sint pondera iustus modius
aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
37 custodite omnia praecepta mea et universa iudicia
et facite ea ego Dominus
|