1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi
oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis
ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo
in generationibus vestris
4 super candelabro mundissimo ponentur semper in
conspectu Domini
5 accipies quoque similam et coques ex ea
duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam
coram Domino statues
7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis
in monumentum oblationis Domini
8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino
suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in
loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis
quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris
cum viro israhelite
11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei
adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu
Dan
12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid
iuberet Dominus
13 qui locutus est ad Mosen
14 dicens educ blasphemum extra castra et
ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus
universus
15 et ad filios Israhel loqueris homo qui
maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte
moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus
fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
17 qui percusserit et occiderit hominem
morte moriatur
18 qui percusserit animal reddat vicarium id
est animam pro anima
19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium
suorum sicut fecit fiet ei
20 fracturam pro fractura oculum pro oculo
dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui
percusserit hominem punietur
22 aequum iudicium sit inter vos sive
peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
23 locutusque est Moses ad filios Israhel et
eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
|