1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte
Sinai dicens  
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos
quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini  
3 sex annis seres agrum tuum et sex annis
putabis vineam tuam colligesque fructus eius  
4 septimo autem anno sabbatum erit terrae
requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis  
5 quae sponte gignit humus non metes et
uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis
terrae est  
6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo
tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te  
7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae
nascuntur praebebunt cibum  
8 numerabis quoque tibi septem ebdomades
annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem  
9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra  
10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem
cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad
possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam  
11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus
non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non
colligetis  
12 ob sanctificationem iobelei sed statim
ablata comedetis  
13 anno iobelei redient omnes ad
possessiones suas  
14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes
ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo  
15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi
 
16 quanto plus anni remanserint post
iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto
minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi  
17 nolite adfligere contribules vestros sed
timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester  
18 facite praecepta mea et iudicia custodite et
implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore  
19 et gignat vobis humus fructus suos quibus
vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes  
20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non
seruerimus neque collegerimus fruges nostras  
21 dabo benedictionem meam vobis anno
sexto et faciet fructus trium annorum  
22 seretisque anno octavo et comedetis
veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera  
23 terra quoque non veniet in perpetuum quia
mea est et vos advenae et coloni mei estis  
24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub
redemptionis condicione vendetur  
25 si adtenuatus frater tuus vendiderit
possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille
vendiderat  
26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium
ad redimendum potuerit invenire  
27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit
et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam  
28 quod si non invenerit manus eius ut
reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim
omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum  
29 qui vendiderit domum intra urbis
muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus  
30 si non redemerit et anni circulus
fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi
non poterit etiam in iobeleo  
11 sin autem in villa fuerit domus
quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in
iobeleo revertetur ad dominum  
12 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper
possunt redimi  
13 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur
ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios
Israhel  
14 suburbana autem eorum non venient quia possessio
sempiterna est  
15 si adtenuatus fuerit frater tuus et
infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum  
16 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam
dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te  
17 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et
frugum superabundantiam non exiges  
18 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de
terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus  
19 si paupertate conpulsus vendiderit se
tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum  
40 sed quasi mercennarius et colonus erit
usque ad annum iobeleum operabitur apud te  
41 et postea egredietur cum liberis suis et
revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum  
42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de
terra Aegypti non venient condicione servorum  
43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito
Deum tuum  
44 servus et ancilla sint vobis de
nationibus quae in circuitu vestro sunt  
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos
vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos  
46 et hereditario iure transmittetis ad
posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne
opprimatis per potentiam  
47 si invaluerit apud vos manus advenae
atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de
stirpe eius  
48 post venditionem potest redimi qui
voluerit ex fratribus suis redimet eum  
49 et patruus et patruelis et consanguineus
et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se  
50 supputatis dumtaxat annis a tempore
venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta
annorum numerum et rationem mercennarii supputata  
51 si plures fuerint anni qui remanent usque
ad iobeleum secundum hos reddet et pretium  
52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta
annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum  
53 quibus ante servivit mercedibus inputatis
non adfliget eum violenter in conspectu tuo  
54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo
egredietur cum liberis suis  
55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de
terra Aegypti  
 
  |