1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens
2 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per
domos et familias suas
3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum
annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum
foederis et sanctum sanctorum
5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt
castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam
testimonii
6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium
extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino
pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba
fundenda panes semper in ea erunt
8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum
operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes
9 sument et pallium hyacinthinum quo operient
candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis
olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum
pellium et inducent vectes
11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino
vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque
vectes
12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario
involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum
pellium inducentque vectes
13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud
purpureo vestimento
14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio
eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et
vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et
inducent vectes
15 cumque involverint Aaron et filii eius
sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii
Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt
onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis
ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis
incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad
cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
17 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens
18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
19 sed hoc facite eis ut vivant et non
moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique
disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
20 alii nulla curiositate videant quae sunt in
sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
21 locutus est Dominus ad Mosen dicens
22 tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac
familias et cognationes suas
23 a triginta annis et supra usque ad annos
quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo
foederis
24 hoc est officium familiae Gersonitarum
25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum
foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod
pendet in introitu foederis tabernaculi
26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante
tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
27 iubente Aaron et filiis eius portabunt
filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
28 hic est cultus familiae Gersonitarum in
tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
29 filios quoque Merari per familias et
domos patrum suorum recensebis
30 a triginta annis et supra usque ad annos
quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum
foederis testimonii
31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas
tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
32 columnas quoque atrii per circuitum cum
basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum
accipient sicque portabunt
33 hoc est officium familiae Meraritarum et
ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
34 recensuerunt igitur Moses et Aaron et
principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 a triginta annis et supra usque ad annum
quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
36 et inventi sunt duo milia septingenti
quinquaginta
37 hic est numerus populi Caath qui intrat
tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per
manum Mosi
38 numerati sunt et filii Gerson per cognationes et
domos patrum suorum
39 a triginta annis et supra usque ad annum
quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
40 et inventi sunt duo milia sescenti triginta
41 hic est populus Gersonitarum quos
numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini
42 numerati sunt et filii Merari per cognationes et
domos patrum suorum
43 a triginta annis et supra usque ad annum
quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
44 et inventi sunt tria milia ducenti
45 hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt
Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi
46 omnes qui recensiti sunt de Levitis et
quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et
domos patrum suorum
47 a triginta annis et supra usque ad annum
quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
48 fuerunt simul octo milia quingenti
octoginta
49 iuxta verbum Domini recensuit eos Moses
unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus
|