1 factum est autem in die qua
conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum
omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
2 obtulerunt principes Israhel et
capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati
fuerant
3 munera coram Domino sex plaustra
tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem
singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
4 ait autem Dominus ad Mosen
5 suscipe ab eis ut serviant in
ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
6 itaque cum suscepisset Moses
plaustra et boves tradidit eos Levitis
7 duo plaustra et quattuor boves
dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
8 quattuor alia plaustra et octo
boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar
filii Aaron sacerdotis
9 filiis autem Caath non dedit
plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
10 igitur obtulerunt duces in
dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per
singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius
Aminadab de tribu Iuda
13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo
centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
15 bovem et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
16 hircumque pro peccato
17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii
Aminadab
18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de
tribu Isachar
19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum
incenso
21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
22 hircumque pro peccato
23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel
filii Suar
24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab
filius Helon
25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
28 hircumque pro peccato
29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii
Helon
30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius
Sedeur
31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
34 hircumque pro peccato
35 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii
Sedeur
36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel
filius Surisaddai
37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta
siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
40 hircumque pro peccato
41 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel
filii Surisaddai
42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius
Duhel
43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
44 mortariolum aureum adpendens siclos
decem plenum incenso
45 bovem de armento et arietem et
agnum anniculum in holocaustum
46 hircumque pro peccato
47 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph
filii Duhel
48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama
filius Ammiud
49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
52 hircumque pro peccato
53 et in hostias pacificas boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii
Ammiud
54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel
filius Phadassur
55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
58 hircumque pro peccato
59 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel
filii Phadassur
60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius
Gedeonis
61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
64 hircumque pro peccato
65 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii
Gedeonis
66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius
Amisaddai
67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
70 hircumque pro peccato
71 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii
Amisaddai
72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel
filius Ochran
73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
76 hircumque pro peccato
77 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel
filii Ochran
78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira
filius Henan
79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum
triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus
sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum
incenso
81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in
holocaustum
82 hircumque pro peccato
83 et in hostias pacificorum boves duos arietes
quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii
Henan
84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a
principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim
fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet
unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum
omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos
siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes
duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor
arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione
altaris quando unctum est
89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis
ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod
erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
|