1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles
quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
3 cumque increpueris tubis
congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
4 si semel clangueris venient ad te
principes et capita multitudinis Israhel
5 sin autem prolixior atque concisus
clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
6 in secundo autem sonitu et pari
ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui
facient ululantibus tubis in profectione
7 quando autem congregandus est populus
simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
9 si exieritis ad bellum de terra vestra
contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit
recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum
vestrorum
10 si quando habebitis epulum et dies festos
et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis
in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis
elevata est nubes de tabernaculo foederis
12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de
deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in
manu Mosi
14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat
Naasson filius Aminadab
15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps
Nathanahel filius Suar
16 in tribu Zabulon erat princeps
Heliab filius Helon
17 depositumque est tabernaculum quod
portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
18 profectique sunt et filii Ruben per
turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
19 in tribu autem filiorum Symeon princeps
fuit Salamihel filius Surisaddai
20 porro in tribu Gad erat princeps
Heliasaph filius Duhel
21 profectique sunt et Caathitae portantes
sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
22 moverunt castra et filii Ephraim per
turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
23 in tribu autem filiorum Manasse princeps
fuit Gamalihel filius Phadassur
24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius
Gedeonis
25 novissimi castrorum omnium profecti sunt
filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius
Amisaddai
26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps
Phagaihel filius Ochran
27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps
Achira filius Henan
28 haec sunt castra et profectiones filiorum
Israhel per turmas suas quando egrediebantur
29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel
Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis
veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
30 cui ille respondit non vadam tecum sed
revertar in terram meam in qua natus sum
31 et ille noli inquit nos relinquere tu
enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor
noster
32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum
fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
33 profecti sunt ergo de monte Domini via
trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens
castrorum locum
34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum
incederent
35 cumque elevaretur arca dicebat Moses
surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
36 cum autem deponeretur aiebat revertere
Domine ad multitudinem exercitus Israhel
|