1 interea ortum est murmur populi quasi
dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in
eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit
Moses Dominum et absortus est ignis
3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo
quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat
cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel
et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
5 recordamur piscium quos comedebamus in
Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae
et alia
6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt
oculi nostri nisi man
7 erat autem man quasi semen coriandri coloris
bdellii
8 circuibatque populus et colligens illud frangebat
mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis
quasi panis oleati
9 cumque descenderet nocte super castra ros
descendebat pariter et man
10 audivit ergo Moses flentem populum per
familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed
et Mosi intoleranda res visa est
11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum
tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi
populi huius super me
12 numquid ego concepi omnem hanc
multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare
solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
13 unde mihi carnes ut dem tantae multitudini
flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
14 non possum solus sustinere omnem hunc
populum quia gravis mihi est
15 sin aliter tibi videtur obsecro ut
interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
16 et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi
septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac
magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum
17 ut descendam et loquar tibi et auferam de
spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus
graveris
18 populo quoque dices sanctificamini cras
comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene
nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec
viginti quidem
20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares
vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri
est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto
21 et ait Moses sescenta milia peditum huius
populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
22 numquid ovium et boum multitudo caedetur
ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut
eos satient
23 cui respondit Dominus numquid manus
Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
24 venit igitur Moses et narravit populo
verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit
circa tabernaculum
25 descenditque Dominus per nubem et locutus
est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt
26 remanserant autem in castris duo viri
quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam
et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum
27 cumque prophetarent in castris cucurrit
puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris
28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et
electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos
29 at ille quid inquit aemularis pro me quis
tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum
30 reversusque est Moses et maiores natu
Israhel in castra
31 ventus autem egrediens a Domino arreptas
trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die
confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus
cubitis altitudine super terram
32 surgens ergo populus toto die illo et
nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et
siccaverunt eas per gyrum castrorum
33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec
defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum
percussit eum plaga magna nimis
34 vocatusque est ille locus sepulchra
Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de
sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi
|