1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis
in deserto Pharan
2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
3 mitte viros qui considerent terram
Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex
principibus
4 fecit Moses quod Dominus imperarat de
deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
6 de tribu Symeon Saphat filium Huri
7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph
9 de tribu Ephraim Osee filium Nun
10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi
filium Susi
13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
14 de tribu Aser Sthur filium Michahel
15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
16 de tribu Gad Guhel filium Machi
17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses
ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
18 misit ergo eos Moses ad considerandam
terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis
ad montes
19 considerate terram qualis sit et populum
qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
20 ipsa terra bona an mala urbes quales
muratae an absque muris
21 humus pinguis an sterilis nemorosa an
absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem
tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
22 cumque ascendissent exploraverunt terram
a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in
Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis
ante Tanim urbem Aegypti condita est
24 pergentesque usque ad torrentem Botri
absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis
quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
25 qui appellatus est Neelescol id est
torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
26 reversique exploratores terrae post
quadraginta dies omni regione circuita
27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem
coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et
omni multitudini ostenderunt fructus terrae
28 et narraverunt dicentes venimus in terram
ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus
cognosci potest
29 sed cultores fortissimos habet et urbes
grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
30 Amalech habitat in meridie Hettheus et
Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa
fluenta Iordanis
31 inter haec Chaleb conpescens murmur
populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam
poterimus obtinere eam
32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant
nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
33 detraxeruntque terrae quam inspexerant
apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos
populum quem aspeximus procerae staturae est
34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum
Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur
|